Α. Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα:
[43] Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: «intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique»? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur.
[47] Etsi super vestem earum deprehendit canos, tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliis sermonibus tempus extraxit, donec induxit mentionem aetatis. Tum interrogavit filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva. Cum illa respondisset «ego, pater, cana esse malo», mendacium illi pater obiecit: «Non dubito quin calva esse nolis. Quid ergo non times ne istae te calvam faciant?».
Μονάδες 40