ΚΕΙΜΕΝΟ XLIII (43) - ΚΕΙΜΕΝΟ XLVI (46)
Α. Να μεταφράσετε τα αποσπάσματα:
43. «Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: «intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique?»
46. «Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae. Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem. Ex quo fit, ut laudandus is sit, qui pro re publica cadat, quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos».