Γ' Λυκείου Θεωρητικής Κατεύθυνσης: Λατινικά
Εκφωνήσεις
Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα:
34. Cum Africanus in Literno esset, complures praedonum duces forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse eos existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropiquaverunt et clara voce Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse.
45. Curat et providet ne, intercepta epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur. Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris mittit. Legatum monet ut, si adire non possit, epistulam ad amentum tragulae adliget et intra castra abiciat. In litteris scribit se cum legionibus celeriter adfore.
48. Ea cerva quodam die fugit et perisse credita est. Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse, Sertorius eum iussit tacere; praeterea praecepit ut earn postero die repente in eum locum emitteret, in quo ipse cum amicis futurus esset. Postridie eius diei Sertorius, admissis amicis in cubiculum suum, dixit eis visum in somno sibi esse cervam, quae perisset, ad se reverti.
Μονάδες 40