Α. Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα:
44.Tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit diligere eum, quern metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt, turn intellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Hoc est quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem: «Tum intellexi, quos fidos amicos habuissem, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre poteram».
49.Porcia, Bruti uxor, cum viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad earn obiurgandam venit, quod tonsoris praeripuisset officium.
Μονάδες 40