Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα:
41. Non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo inepte, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut viri antiqui.
47. Hac re audita Augustus voluit filiam deterrere quominus id faceret. Eo consilio aliquando repente intervenit oppressitque ornatrices. Etsi super vestem earum deprehendit canos, tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliis sermonibus tempus extraxit, donec induxit mentionem aetatis. Tum interrogavit filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva.
Μονάδες 40