Α. Να μεταφράσετε το παρακάτω κείμενο στη νέα ελληνική γλώσσα:
Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in Victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem quondam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam vidit sed in Asia continenter vixit.
.........................................................................................................
Caecilia, uxor Metelli, dum more prisco omen nuptiale petit filiae sororis, ipsa fecit omen. Nam in sacello quodam nocte cum sororis filia persedebat expectabatque dum aliqua vox congruens proposito audiretur. Tandem puella, longa mora standi fessa, rogavit materteram, ut sibi paulisper loco cederet. Tum Caecilia puellae dixit: «ego libenter tibi mea sede cedo».
Μονάδες 40