ΚΕΦ. (ΧΧΙΙΙ): Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius. Filius mortuus est. Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum cubiculum mariti intraverat, vivere filium simulabat, ac marito persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat.
ΚΕΦ (XXXII): Quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas imagines fortissimorum virorum - non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum - scriptores et Graeci et Latini nobis reliquerunt!
ΚΕΦ (XLIII): Num ad hostem venit et captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit?
ΚΕΦ (XLVI): Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem. Ex quo fit, ut laudandus is sit, qui pro re publica cadat, quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.